Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 26
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi verò nemo valeat perfectè ratiocinari, nisi argumentationem ingenti hispidam barbarie reducere valuerit ad bellum illud barbara? Quod verò interdùm respondent loquendum esse, ad rigerem, prorsùs non diffiteor: quandò sic appositè, vel nescientes, nominant suam illam insipidam, marcidámque frigiditatem. Certè si cum tanto rigore isti latinè loquuntur: parùm est. M. Tullius, vel T. Livius loquutus latinè. Ecce enim significatus vocabulorum ita detorserunt, ut verba etiam vulgaria, dum ab istis usurpantur, dixeris tibi videri chimaerarum bombinantium: non vulgi, quem penes loquendi arbitrium, ac norPoma est.