Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
POSTREMò, ut coarguantur verba magis curare, quam sensus: efficeréque ut cum Seneca exclamare meritò liceat, Nostra, quae erat, Philosophia facta Philologia est, ex quo disputare docemus, non vivere! nor memoro quòd quaestiones omnes apud Aristoteleos de nomine ferè sint, ut ostendere est in promptu, vel in ipso statim Dialectices limine: ut dum quaerunt, An Dialectica scientia, vel ars dicenda sit? An practica sit, vel speculativa? An Ens rationis, vel aliquid aliud sit objectum Dialectices? In his enim, &similibus non re ipsa differunt: sed diversa solummodò earundem vocum usurpatione. Quaesierim solùm, an non argumentum Philologiae clarifsimum depromatur ex Battologia, Tautologiáque perpetua, qua utuntur inter disputandum? Velit quispiam, exempli gratiâ, probare Dialecticam esse ad sciendum necessariam: is uno verbo dicere posset, Dialecticâ est opus ad sciendum: quia sine illa ratiocinamur cum errandi periculo. Et tunc ille, qui responderet, tuereturque oppositum, dicere posset, Quidni? vel, hoc nego, aut quid simile. At verò, ut hoc explicetur, tres, aut quatuor consuentur syllogismi longissimi: &illorum quilibet ter, aut quater repetetur: semel nimirùm ab opponente: semel totus à respondente, priusquam concedat, neget, aut distinguat: tertiò verò minutatim, quando ad partes ejus respondebit: &quartò cum dicet, concedo majorem, vel, nego minorem. Majorem enim, vel Minorem nominare est propositionem illam virtute repetere. Vt taceam interdùm pluries syllogismum totum repeti, seu ab insurgente, seu à sustinente: si difficilior fuerit, &inculcatione indigeat.