Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 28
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum sanè proponerem, totidemque verbis, quot fieri solet, singula membra prosequerer: nisi res jam nota evasisset lippis, atque tonsoribus. An-ne igitur prosequi tot verbis, tótque vanis eorundem verborum repetitionibus rem perspicuam, &quae tam paucis concludi, ac resolvi posset, vera est Philosophia, seu amor Sapientiae: &non potiùs mera Philologia, seu verborum studium? An-ne istud ipsum est philosophari, seu veritatem prosequi: &non potiùs puerascere, Sophisticénque meram exercere? EXERQuòd immeritò Aristotelei libertatem sibi philosophandi ademerint.