Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 37
Unproofread scanNot analysed yet
Liceat quaeso hîc inserere quae scriptor haud ignobilis Philo Iudaeus hac de re habet. Extat sanè, inquit, inter caetera Pythagoreorum decreta &illud egregium, quo monemur PERVIAM PVBLICAM NONINOREDI. Non ut feramur per rupes devias (neque enim laborem pedibus imperat) sed figuratè subindicat nec dictis, nec factis utendum protritis, &vulgaribus. Id praeceptum observarunt, haud aliter quàm oraculum, quotquot legitimè sunt complexi Philosophiam. Adeò ut deflectentes à gregariis opinionibus, novam sibi viam aperuerint, inducta quadam specie dogmatum, quam nefas sit aliis, praeterquàm puris attingere. Impuros autem censeo quotquot vel disciplinas nunquàm gustarunt, vel eas perperam, &non rectè acceperunt, sapientiae speciem dehonestando in speciem Sophistices. Hactenùs Philo: cujus verba idcircò libuit exscribere, quòd tam apertè declarent legitimè illum non philosophari, qui tritam viam sequitur, qui alios tantùm insequi novit, qui per sese nihil audet vel loqui, vel sapere. Et certè, si oculos in omnes illos antistites Sapientiae conjecerimus: an non deprehendemus illos à gregariis opinionibus semper deflexisse, adinvenisséque propriam quandam speciem dogmatum: cui, Ditied &G Sogle cui, vestigiis aliorum relictis, ducerent esse insistendum? Non loquar de caeteris Primoribus viris, qui vel Sectas novas invexcrunt, vel priores valdè immutârunt: res notior est, quàm ut dici debeat. De ipso uno Aristotele loquar: ut judicent qui se illum sectari existimant, nùm reverâ imitentur. Dederat ille operam Philosophiae sub Platone, quem Philosophum divinum, quem Homerum Philosophorum omnis aetas confessa est.