Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum igitur est ausus ab illius opinionibus tam audenter deflectere, &dogmata Platonicis adeo adversa comminisci? Nimirùm quia noverat legitimè philosophantem non debere esse adstrictum cujusquam sententiae: sed libertatem permittere sibi investigandi vero similiorem, illámque arripere, si fortè apparuerit. Potuit. ne ergo aliud in se jus à posteris expectare, quàm quo ipse fuisset usus in Platonem, &antiquiores? Cur enim licuerit ipsi, veritatis studio, Magistrum deserere: nobis jam desciscere eodem affectu, ab illo non liceat? Verum id ipse non exegit, cujus haec est praeclara sententia, Rectius esse, &oportere videretur, ut pro veritatis salute unusquisque, &praesertim Philosophi, sua quoque propria refutarent. Nam licèt ambo emici sint: sanctum est veritatem ipsis in honore anteponere. An-ne ergo qui sunt tam severè addicti Aristoteli, vel imitantur illius exemplum, vel sequuntur consilium? Ille sibi liberum putavit à Platone discedere: isti sibi liberum non putant ab Aristotele dissentire. Ille paratus erat proprias opiniones recantare: isti religiosum ducunt alienam totis viribus, ac nervis defendere.