Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
O quàm igitur non sunt veri illius imitatores! Profectò si viveret ipse, viderétque in verba sua ita religiosè jurari: ut quae olim habuisset incerta, admitti jam cerneret tanquàm prorsùs indubitata: O quàm damnaret hujusmodi effoeminatam inertiam! Quàm miseraretur hominum abjectae hujus conditionis! qui animos ista despondent, ut semper, quasi pueri nihil, nisi ex ore nutricis accipere valeant. Quàm probaret quod alicubi testatum, scriptumque reliquit, quosdam naturâ liberos: quosdam esse naturâ servos! Cùm illa porrô animi libertas sit quovis auro pretiosior: cùm omnia natura ductu sic tendant in libertatem, ut &Omnia animantia, &plaeraeque res inanimae illud Poetae occinant, libertate epus ast adeò ne nos, qui homines sumus: qui philosophiam profitemur: adeò ne nos dejicimus, ut tam arctè, tam unicè exosculemur hanc servitutem? Cum libertatem Philosophia spondeat, ex qua maxima animi suboriatur tranquillitas, ac proinde foelicitas summa. Philosophiam colere nos sub jugo tantae servitutis, quis furor? quae dementia est? Solutum nobis animum natura concesserat.