Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc est, quòd nihil severè, ac superciliosè defendunt, neque existimant Aristotelem minùs errare potuisse, quàm Pythagoram, aut Platonem: etsi interea taciti, &sine ulla animi perturbatione cogitent quaenam ex oppositis Dogmaticorum opinionibus magis accedat ad veritatem. Caeteros sinunt torquere sese: ipsi verò non sine ingenti animi laetitia experiuntur, ac sentiunt emersisse se ex illis procellis, quibus tam multos jactari conspiciunt. Siquidem, Suave mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem. Suave etiam belli certamina magnu tueri Per campos instructa, tui sine parte pericli. Sed nil suavius est, benè quàm munita tenere Edita doctrinâ Sapientum templa serena: