Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio. –inaCVRVAE igitur animae in terras nésque coelestium! quamobrem non consurgimus, contendimúsque ad hanc libertatem: ex qua vera illa Pyrrhoneorum Ataraxia consequitur! Ille sanè generosior, qui, hoc liberiores, inquit, &solutiores sumus, quòd integra nobis est judicandi potestas: neque ut omnia, quae praescripta, &quasiimperata sunt, defendamus, necessitate ulla cogimur. Nam caeteri antè primùm tenentur adstricti, quàm quid esset optimum judicare potuerunt.