Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
multò recentiorem, in eandem sententiam: Nemo putet sibi me addictum. Mihi flectere mentem Sola solet ratio, Ratio dux fida Sophorum. Ac ne nimis longum faciam: attexere postremò juvat quod eximius Seneca de se tam eximiè testatur, Nulli, inquit, me mancipavi: nullius nomen fero. Multùm magnorum virorum judicio credo: aliquid &meo vindico. IAM videbis quidem permultos ex Philosophis Aristoteleis jactare se aliquid proprio vendicare judicio: at illud tamen, quod vendicant, si attendas, aliud non est, quàm quòd judicio Aristotelis judicant esse inhaerendum. Illi nempe se mancipârunt: illius nomen ferunt: illius judicio credunt non multa, sed omnia. Existimant enim Aristotelem esse lapidem Lydium, quo veritas probanda sit: &normam ac trutinam, qua res omnes sint castigandae. Satis esse putant ut quidpiam, tanquàm verissimum defendant, si illud videant esse dogma scholae Peripateticae: si in ipso Aristotele vel leviculum fundamentum habere probetur. Hoc freti praesidio, nihil ambigentes quòd subesse falsum valeat, militare parati sunt, gereréque se adversarios, quaecumque tandem acies opponatur.