Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde infirmissimo tempore aetatis, aut obsecuti amico cuidam, aut una alicujus, quem primùm audierunt, oratione capti, de rebus incognitis judicant. Hic porrô ille est Marcus Tullius, quem cum aliàs admonuisset quis, videret ne suam inconstantiam proderet, quòd eandem semper non tueretur sententiam, Tu quidem, inquit, tabellis obsignatis agis mecum, &testificaris quid dixerim aliquandò, aut scripserim. Cùm aliis isto modo, qui legibus impositis disputant. Nos in diem vivimus: quodcumque nostros animos probabilitate percussit, illud dicimus. Itaque soli sumus liberi. Non fuit verò minùs generosus Philosopho Oratore Poeta ille Philosophus, qui prorsùs idem, sed in hunc modum ad vada Maeandri concinuit, Quid verum, atque decens curo, &rogo, &omnis in hoc sum. Condo, &compono quae mox depromere possim. Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter? Nullius addictus jurare in verba Magistri, Quò me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis sio, &mersor civilibus undis, Virtutis verae custos, rigidúsque satelles. Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor. Et mihi res, non me rebus subjungere conor. Verùm non pigeat subjicere alium, etsi