Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 5
Unproofread scanNot analysed yet
ET certè cùm propositus germanae Philosophiae scopus fuerit veritatem nosse, illáque cognita fruendo bene beateque vivere: isti alium finem invexerunt, disputandi peritiam; effeceruntque Philosophiam non virtutis officinam, sed seminarium commentationum, quibus foverent altercationes. Hinc jam de illo quaeritur, qui Philosophiae operam dedit, non quàm probus, &honestus sit: sed quàm egregius Disputator. Is enim tùm demùm habetur excellens Philosophus, qui seu aggredi oporteat, adversarium strenuè dejicit: seu defendere sit necesse, nullis machinationibus à statione dimovetur. Atque haec quidem caussa est, cur isti tùm credant se decerpere uberrimos Philosophiae fructus, cùm publicè theses oppugnare, propugnaréve potuerint: &in communi etiam consuetudine ostentare se disputabundos, argumentis ubique in forma &figura propositis. Equidem non diffiteor, quin ad detegendam veritatem ABogle tatem faciant privati illi congressus, qui semotis arbitris, sepositis affectibus, amandatáque captatione aurae popularis, sic placidè instituuntur, ut purum sit veritatis studium: &undecumque major quaedam similitudo veri affulgeat, colloquentium quisque non detrectet à sententia discedere.