Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
At verò tamen sic congredi, ut disputationes fiant publica quaedam spectacula, ut populus spectator accedat, utque dominetur ardor unicus vincendi, &nunquam cedendi: haeccine potest esse vera veritatis inquisitio? Credibile sanè est veritatem, si adesset, sese subducturam; veritam nempe, ne prophanaretur ab hisce frontivagis. Praeclarè enim Mimographus, nimium altercando, inquit, veritas amittitur. Germanum illius studium, quae vera est Philosophia, compositum placidumque est: potestque comparari Nilo, qui ut lenè fluit, sic cunctis amnibus extat utilior. Et verò in publicis illis theatricisque congressibus ita fervere animos videas, ut parum absit saepenumerò, quin &faces &saxa volent, furore arma ministrante. PVLCHRA porrò histrionia! in qua videre liceat specimen aciei bene institutae: ut in qua primùm eminùs certetur, deinde cominus confligatur. Pulchrum, inquam, spectaculum! in quo videas Insurgentem gyris &circuitionibus post dimidiam tandem horam difficultatem attingere, quae à principio poterat uno verbo perspicuè proponi.