Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Crede mihi: rerum natura perseverat semper eadem: &si habuit olim unde magna ingenia exsereret, habet adhuc jam, &olim habebit, unde aliqua proferat, quae illis nequaquàm cedant. Quidni? cùm semper habeant posteriorum ingenia unde eminentiùs fulgeant. Et nosse enim possunt quicquid fuit perspectum prioribus: &vel experientiâ, vel propria ratione adjuti aliquid recens adjicere. Hoc enim perfacile est, ut est in adagiis: cùm aliunde nihil sit initio perfectum, expolirique in dies possit quicquid rudimentum, principiumque habuit. Hinc si existimemus naturam non jam homines gignere, sed absurdos tantùm Simias: si nos ut nanos despiciamus, suspiciamúsque veteres, quasi aliquos gigantes: ita quidem esse continget: at iniqua potiùs damnatione nostri, quàm ullo naturae vitio. Illa quippe non minùs in nos, quàm in illos liberalis fuit: si modò sedulitate, atque diligenD Zooglo ligentia velimus contendere: si expendamus attentiùs non tantùm quid ferre recusent, sed &quid valeant humeri. Reverâ enim, si ut antiqui animum applicaremus, eveheremur longè altiùs: illorúmque adjuti subsidiis in giganteam quandam molem excresceremus tandem aliquando.