Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 52
Unproofread scanNot analysed yet
Quocircâ, ut semper monui, atque iterum, iterumque monebo (si qui fortè audire dignentur ex Sapientiae cultoribus) annitamur, contendamus conferamus aliquid &nos. Fortassis enim quamquàm veritatem collimare penitùs non liceat: propius tamen, &similius vero assequemur aliquid. Audendum est, &erecto nobis incedendum animo: ac in re praesertìm tam seria, in qua vel sola probabilitas magnis olim Philosophis est praestituta pulcherrima merces. In re maxima, ut Seneca inquit, &involutissima, in qua cum etiam multum actum erit, omnis tamen aetas quod agat inveniet. O virum sanè egregium! qui &censet magnos illos viros Duces nostros, non Dominos fuisse. Et qui, Agamus, inquit, bonum Patrem. familias. Faciamus ampliora quae accepimus. Major ista haereditas à me ad posteros transeat. Multùm restat operis, multumque restabit: nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adjiciendi.