Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Sed addo hujusmodi viros loqui ferè hyperbolicus, ubi ad hoc caput pervenerunt. Sectam enim profitentes Aristotelis, verbis illius mordicùs adhaerent: &in commendando Sectae Principe non credunt illi adagio, quo cavetur, ne quid nimis. Nisi fortè existimas pauciora in Platonis laudem ab Academicis congeri, quàm à Peripateticis in Aristotelis commendationem? Speciosa quidem est declamatio, ubi isti D. Thomae pietate abutuntur, ut illius ore efferant Aristotelem: ego verò D. Augustini opponere pietatem soleo, qui caeteris Philosophis gentium Platonem longè, latéque praefert: &in libris de civitate, Hunc Platonem, inquit, Labeo inter Semideos commemorandum putavit (Semideos autem Heroibus anteponit, &utrósque inter Numina collocat.) Verumtamen istum, quem appellat Semideum; non Heroibus tantùm, sed etiam Diis ipsis praeferendum non dubito. Rursùs autem scribit Templum ei justiùs, quàm Diis illis gentium ponendum. Quin &in eisdem de civitate libris apertè pronunciat Aristotelem nequaquàm Platoni esse comparandum: etsi aliunde ipsius excellens commendet ingenium. Nihil attinet recensere caeterarum Sectarum authores: res profectò notissima est. Attende solùm quomodò ab Epicureo efferatur Epicurus, Qui genus humanum ingenio superavit, &omnes Praestrinxit, stellas exortus ut aethereus Sol. QUAE cùm ita se habeant: non ad Peripateticam potius, quàm ad aliam Sectam accedes, si Sectatores audieris Principem quósque suum commendantes. Aequo enim jure omnes contendent te allicere, pertraheréque ad suas partes.