Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd porrò tuus jam animus magis in Aristotelem propendeat, idcircô est, quòd illum ab ineunte aevo audieris commendari, &ab omnibus ferè, quotquot doctrinâ apud vulgus excellere credebantur, praeferri vulgò caeteris. Certè enim si contigisset te non in Lycaeum, sed in Academiam duci: illicque Academicos, non Peripateticos audire: an non vides fuisse futurum, ut Platonem Aristoteli, caeterisque anteposuisses? Videmus nempe quàm facilè quisque studiosorum opiniones illas imbibat, quas videt à suo Magistro incunctanter, &severè tradi: à condiscipulis verò suis magno applausu excipi: cùm tamen, si fortè studuisset sub docente oppositas, pari jure, ac ratione fuisset illas amplexatus. Exinde verò notum est quamdiù testa servet odorem, quo recentem semel contigerit imbui. Atque id quidem tolerabile in discentibus videtur: vix enim patet ipsis ratio, qua meliora eligant: cùm vix suspicari possint, quin quae a magistro traduntur, sint omnium praestantissima.