Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Anne istis paucis (adde ¢um aliis ejusdem notae) prorsùs est credendum in re, quae est judicatu omnium difficillima? Quasi verò tales Arbitros natura ipsa delegerit, à quibus imposterùm reclamare non liceat? Demus porrô Aristotelem ejusmodi virum fuisse, quicum alius non sit comparandus: An-non semper homo fuit? an-non hallucinari potuit? an-non plurima ignorare, &in tanta praesertìm rerum confusione, ac varietate? an-non ipsemet aliquid, si vixisset diutiùs, &castigare in dies potuisset, &recens adjicere? Quid ergo? Si rerum natura simile aliquod ingenium deinceps ediderit: annon Aristotelem valeat non modò attingere: verùm etiam longè superare? ut superiùs ostensum est. Sed longius profectò quàm necesse sit, evagari videor. SI sit enim standum in iis, quae M. Tullius protulit: ille imprimis, ut est solutus, ac liber, vivo semper aliquo gurę ite exundat: ac proinde hyperbolicos loquatur saepiùs necesse est. Sed &,quod est caput, attende qua ratione Platonem ubique Aristoteli praeferat, Aristoteles, inquit, longè omnibus (Platonem semper excipio) Philosophorum princeps.