Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursus, Aristoteles, excepto Platone, Philosophorum princeps. Plinius verò nonne &Homero defert palmam ingeniorum, &Platonem appellat Sapientiae Antistitem? quo sanè elogio dari posse illustrius non video. Nihil dico de laudibus Hipparchi, &aliorum, quos ita prosequitur, Macti ingenio este coeli interpretes, rerûmque naturae capaces, argumenti repertores, quo Deos, hominésque vicistis: in quorum certè numero Aristotelem non reponit. Observo duntaxat Plinium palàm profiteri repugnare se Aristoteli, multaque adjicere, quae Aristoteles ignorârit. Quod ad Quintilianum spectat: attende quomodò &ipse praeferat Platonem, Philosophorum quis dubitet Platonem esse praecipuum, sive acumine disserendi, sive loquendi facultate divina quadam, &Homerica? ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphico videatur oraculo instructus. Rhetor certè ille eximius catalogum texuit magnorum virorum, qui ad sua usque claruerant tempora: Aristotelem, ut par erat, omittere non debuit: Perpende nihilominùs qua commendatione M. Tullium efferat. Certè si Quintiliano credis, ille tibi videbitur &Aristotelem, &Platonem, &alios omnes superioris aevi longo admodùm post se relinquere intervallo.