Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Sed demus Aristotelem excelluisse prae caeteris, non modò totius Graeciae, verùm etiam totius terrae hominibus, qui tempore Philippi vivebant: Quid proptereà potest in nos Philippi praejudicium? Certè non viget in nos illius imperium: qui &mentes non poterat in unius mentis tyrannidem cogere: ut neque viget etiam Alexandri, cujus amplior fuit ditio: &qui, quantumcumque habuerit Aristotelem in pretio, alios tamen Philosophos magnifecit, &coluit: imprimis vero Xenocratem, cujus aemulus Aristoteles fuit: imô &Pyrrhonem quoque: adeò ut istorum utérque multis fuerit ab Alexandro donatus talentis. Hîc certè non diffiteor, quin splendor nominis Alexandri magnam Aristoteli &vivo &mortuo authoritatem conciliârit: sed hoc tamen apud vulgus, vulgariáque ingenia, quae ut externis duntaxat moventur indiciis, ita maximi Principis existimant esse non potuisse, nisi maximum Praeceptorem. Verùm quid in hoc immoror? Non-ne constare apud omnes debet dicere Deum solum posse? Hic est, in quo mihi complacui: ipsum audite. Congeri hîc argumenta possent ejusdem farinae, parisque momenti plura: ut quòd statua fuerit publicè Aristoteli decreta. Verùm quia parùm concludunt: supersedendum illis censeo.