Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 64
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, quòd attinet illa Platonis testimonia: ipsis ad summum ostenditur fuisse Aristotelem Platonicae scholae coryphęum. Quid hęc tamen Schola fuit comparata ad generis humani universitatem? An-ne verò Plato sensit nec fuisse, nec futurum unquàm simile ingenium? &quamvis ita sensisset: illum-ne propterea proponere voluisset, tanquàm normam veritatis, à qua deflectere non liceret? Et licet adhuc proposuisset: quónam jure poterat Plato fidem omnium obstringere? Quanquàm si propter Platonem suspicimus Aristotelem: cur non suspiciamus potius ingenium ipsius Platonis? MINOREM porrô, ac leviorem confutationem meretur, quod aliqui opponere solent Philippum regem potentissimum, eundémque sapientissimum prae caeteris omnibus delegisse Aristotelem, qui institueret Alexandrum. Siquidem ipse Philippus, quantumcúmque sapiens, prudentia tamen politicâ, militarique praesertim pollebat; ac proinde cùm arma magis, quam literas nosset, judicium ferre non poterat de ingenio Aristotelis, nisi ex rumore, famáque communi. Non imus porrò inficias, quin Aristotelis fama ipsius etiam tempore multùm percrebuerit. At verò tamen quis nesciat vulgi inconstantiam, atque levitatem in rumore propagando?