Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum hic adjicere juvat, quod sum aliàs non parùm miratus: videlicet Albertum magnum ita conclusisse suos in Aristotelem commentarios, In his nihil dixi secundum opinionem meam propriam: sed juxta positiones Peripateticorum: &ideò illos laudet, vel reprehendat, non me. His quippe verbis primùm pellectis, Quasi verò, inquam, videre non debeant recentiores Aristotelei, si quem existimant fuisse Peripateticum celebrem, adeò perspicuè loquutus est: quasi, inquam videre non debeant, non debere se allici ad Peripateticam Sectam ex conditione, vel nomine Docentium, &Sectatorum?