Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 78
Unproofread scanNot analysed yet
EXERIncertum est extetne liber Aristotelu, ex lubitatione ipsa Aristoteleorum circa eos, qui habentur. Quòd maxima sit incertitudo Librorum, Doctrinaeque Aristoteleae. IDERI fortè possumus irritos hucúsque impegisse ictus, &nihil aliud, ut loquentur, quàm tenues auras verberasse. Qui enim Aristoteleam, seu Peripateticam Sectam profitentur, non tam videntur illi adhaerere propter ea, quae relata sunt: quam propter certitudinem, ac proinde praestantiam doctrinae, quae consignata in libris Aristotelicis asservatur. Vtcumque se tueantur: age &arietem quoque in hunc aggerem impingamus. Et imprimis quidem (ut negotium repetatur paulò altiùs) incertum admodùm videtur, Extet-ne liber Aristotelis, seu qui Aristotelem authorem agnoscat. Primùm enim, si id certum est, quorsùm interpretes ejus, ut Simplicius, Themistius, &omnes ferè alii, etiam qui hac tempestate scribunt, cuilibet libro interpretando praeponunt ferè quaestionem hanc, Sit ne hujusmodi liber Aristotelis, an non: Certè, si res indubia, atque in confesso est, non est quòd hujusmodi quaestio proponatur: neque enim de rebus certis, sed de dubiis ambigitur. Vt unum librum attingamus: quaeritur, An liber ille de interpretatione inscriptus (etsi Latini duos faciunt) sit verè Aristotelis? Recentiores asserunt: negavit olim Andronicus Rhodius. An-ne ergo potiùs assentiat recentioribus istis, quàm antiquo illi? qui non longè post exportatos ex Graecia libros Aristotelis, illum legit, ac censuit. Andronicum certè Boetius appellat repertorem, ac indicem librorum Aristotelis: &Porphyrius in peragenda dispositione librorum Plotini declarat se imitari Andronicum Peripateticum, qui confusos Aristotelis, ac Theophrasti libros digessit in ordinem.