Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Per tot igitur Correctorum (ne veriùs dixeris Corruptorum) manus, potuit-ne textus Aristotelis ad nos purus pervenire? an non potiùs innumeris vitiatus in locis? primùm explicatus illis injuriis temporis: ac deinde istis Censorum divinationibus. Proinde verò, si jam proponatur sententia, vel vocabulum ex codicibus Aristoteleis: quónam argumento discernes illud esse potiùs nativum, &ipsius Aristotelis: quàm supposititium, &alicujus praecitatorum? Hûc si conferas varietatem oscitantiam, imperitiam librariorum, &exscribentium: apparebit huic authori caussa cum aliis penè omnibus communis, ut scilicet ejusdem loci variae lectiones fiant,