Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 83
Unproofread scanNot analysed yet
Memorant siquidem Strabo, Plutarchus, &alii, cùm Theophrastus haeredem Bibliothecae Aristotelis, &suae reliquisset Neleum Scepsium, defossos diù terrae jacuisse Aristotelis, ac Theophrasti libros, Attalicorum regum metu, statìm à morte Nelei. Post multùm verò temporis, cùm jam penè blattis, ac tineis exesi, &humore labefactati, corruptique essent: erutos fuisse, ac venditos Appelliconi Tejo, qui exportari curârit Athenas. Caeterùm cum Apellicon aegrè ferret tam multas lituras, &corruptiones, voluisse Marte suo resarcire reponeréque omnia, prout magis ad Authorum mentem congruere judicabat. Cùm verò non longè post L. Sylla eosdem libros ex Graecia Romam devexisset: scribunt demandatam curam Tyrannioni Grammatico, ut illos eosdem Aristotelis libros recenseret, ac denuò corrigeret: atque hunc rursùs adjecisse, detraxisse, immutasse omnia, prout divinare poterat vel Apolliconem pravè judicasse, vel hanc, potiúsquam aliam fuisse mentem Aristotelis. Sed &ferunt successisse Andronicum Rhodium (cujus jam anteà meminimus) qui rursùs pro suo captu priores illos emendare volens, súsque déque everterit omnia, detractis, adjectis, mutatisque pluribus.