Latin
85
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde multa reperies in hisce exemplaribus, quae in illis desiderabis. Sic enim Graeci, ac Latini codices plurima habent, quae tamen in codicibus commentatoris deficiunt. Rursùs &translationes minimè conveniunt, non modò Latina, &Arabica: sed ne Latinae quidem inter se. Postremò textum attendens, Quoties videas Aristotelem epilogum concludere, &non longè tamen post eandem rursùs aggredi materiam, quasi jam anteà nihil de illa dixisset? Quoties incipit ex abrupto, &citra omnem connexionem? Quoties inchoatam, &semiperfecta abrumpit periodum, alióque digreditur? Quoties alia ejusmodi accumulat vitia? quae in egregium i Soogle gium sanè scriptorem nequáquam postunt competere. ATTAMEN verò &istud quoque gratis, ultróque concedatur: ut scilicet nihil habeatur in Aristotelicis libris, quod Aristotelicum non sit. Adhûc nihilominùs &stylus, &modus scribendi Aristotelis doctrinam illius sic incertam facit, ut ad mentem ejus expiscandam Delio sit opus urinatore. Quantumcúmque enim possit esse copiosus, &elegans in rebus facilioribus: in difficilioribus tamen, &quae explicatiorem exigebant perspicuitatem, ita est ambiguus, ita brevis, ita truncatus: ut exinde maximam fecisse videatur Sectatoribus divinandi copiam.