Latin
86
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 86
Unproofread scanNot analysed yet
Meritò sanè Atticus comparavit illum Sepiae atramentum effundenti, sub quo latens non capiatur. Sic enim de industria videtur esse loquutus, ut in aliquo sensu captus, in alio possit effugere, eluderéque captatores. Ita quotidie fieri videmus mille evasionibus, quas otiantes comminiscuntur, ut ad usque apices Aristotelis tueantur. Neque vero desunt ex ipsis Aristotelis sectatoribus, qui fateantur Aristotelem datâ operâ hoc modo scripsisse. Caeterorum nomine audi Authorem illius censurae, quae vulgò jam praefigitur operibus Aristoteleis.