Latin
88
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim respondent factum, ne Philosophia contaminaretur prophani vulgi manibus: quaesierim lubens, quinam isti sint à contagione vulgi semoti, à quibus illa non polluatur? Videmus certè quàm argutè Philosophia illa explicetur: neque enim ipsius mysteria sic abdita sunt, quin plurimis pateant, &vulgo etiam revelentur. At, quaeso Deum immortalem, quàm egregia, quàm sublimia, quàm utilia, quàm jucunda doceat! Propterea-ne ergo à scholis expunxere libros illos, in quibus Aristoteles fuerat loquutus perspicuè? proptereà ne retinuere illos, qui ob inextricabiles nodos visi sunt clamoribus clamosissimis nutriendis idonei 3 Dicent quidem non esse opus interpretari in scholis libros illos faciles, &quorum intelligentia sine magistris obtineri potest: Attamen si illorum loco proponerentur VARTA. rentur difficiles quidem, sed qui tamen alicujus usus praeter clamores scholasticos forent: id quidem probari posset.