Latin
89
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 89
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illos ita negligere, ut ex mille Peripateticis, vix noverim unum, qui vel OEconomicos, vel Politicos, vel Animalium historiam legisset: intere à verò conterere aevum in frivolis illis commentationibus, quas suggerunt, ac suppeditant organici, acroastici, animastici, metaphysici illi libri, quis aequo animo ferat, si quicquam sapuerit? Quanquàm &libri quoque illi faciles percurri utiliter possent: neque enim sine magno foenore unquàm legerentur à viris Philosophis: cùm magnam partem contineant speculativae Philosophiae, seu quae circa naturam rerum, seu quae circa mores est. Praesertìm verò rediret ad discentes &fructus uberior, &jucunditas amplior, si tanta rerum varietas, quanta deinceps est observata, appositè attexeretur. Verùm quid haereo in hoc? Isti non putant se philosophari, nisi inter se dimicent: dimicare verò non possunt, nisi Andabatarum more, hoc est, nisi tenebris Cimmeriis circumfundantur. Quò enim est res aliqua obscurior, eò tonant vehementiùs: &quamvis decertantium unus in Austrum tendant, &alius in Boream, ita ut sese non intelligant: reboaES. 3 VIII.