Latin
93
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 93
Unproofread scanNot analysed yet
qua ratione Magister tam dubius tam securè exaudiatur: Profitetur ipse non constare sibi earum rerum, quas proponit: apertè ostendit se versari in incerto, &ancipiti. Ecce verò Sectatores res easdem sine ulla haesitatione excipiunt, quasi mera oracula. Invexit ille v. c. partitionem Qualitatis in quatuor modos, seu species: declaravit possibile esse, ut aliqua alia adjiceretur species: conjectans videlicet nondùm se omnes benè expendisse. At ecce Partitio illa sic incunctanter recipitur, ut quaesitae etiam fuerint Demonstrationes à D. Thoma, Scoto, &aliis, quibus posset stabiliri. Quare &admittitur, ut abundè demonstrata: cùm rationes tamen, quibus confirmatur, si quidpiam probarent, alium longè numerum inveherent, quàm quaternarium. HIS verò omissis, &ut concedamus Aristotelem sententiam suam apertè testari, &loqui prorsùs dogmaticè, ac sine ulla haesitatione: An non adhûc necesse est doctrinam ejus effici dubiam prosùs, &incertam, non modò ex redargutione veterum Ecclesiae Patrum, &Doctorum etiam recentiorum (quod superiùs ostensum est) sed maximè etiam ex perpetuis Peripateticorum dissidiis circa illius interpretationem?