Latin
94
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 94
Unproofread scanNot analysed yet
Tantùm enim abest, ut illi unquàm conspirârint inter se, vel videantur etiam-num conciliari posse, rediréque in gratiam: ut non magis pugnent calida frigidis, &humentia siccis, quàm isti sunt inter se perpetuò digladiaturi. Nemo certè (vel mediocriter in scholis illorum versatus) sperare potest vel umbram pacis, &concordiae, nisi &illud tempus praestoletur, in quo ibunt omnia naturae legibus praepostera. Quaeritur exempli gratiâ, An, &quae materies coelo adscribenda sit? Tuentur isti, &ex Aristotele probant tribuisse ipsum materiam coelo: tuentur illi, &ex Aristotele probant nullam prorsùs tribuisse. Ex illis verò aliqui defendunt, &ex Aristotele confirmant ipsum tribuisse materiam ejusdem naturae cum materia sublunarium: aliqui tuentur, &ex Aristotele confirmant tribuisse diversae. Non est hîc opus inductione longa: Vniversa enim doctrina, Philosophiáque Aristotelis ita est miserè lancinata, discerptáque in sententias, partésque oppositas, ut Peripateticorum unus quidpiam non defendat, quin multos statìm inveniat Peripateticos adversantes. Quaenam igitur certitudo cogitari potest in tanta opinantium discordia, &varietate?