Latin
96
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 96
Unproofread scanNot analysed yet
Lubet hoc loco adnotare quod me aliàs respondere Cavillantibus contigit. Scotista aliquis juratus quaesierat olim ex me, tanti-ne proprium facerem judicium, ut memet Aristoteli praeferrem? quem videlicet non sectarer. Quaesivi &ego subinde ex illo, num sese doctiorem ipso D. Thoma existimaret? quem nempe non sectaretur. Idem &aliàs ex Thomista similia rogante quaesivi, utrum nempe crederet se subtiliorem Scoto? ut cujus non staret sententiae. Neuter est ausus ingenium suum alterutri praeponere: sed suum quisque Antecessorem, quem sequeretur, exhibuit. Quaesivi tursus, an-ne tanti proprium facerent judicium, ut de tantis viris illis auderent ferre sententiam? Debuerat nimirùm esse D. Thoma eruditior, qui cum Scoto veritatem esset amplexatus, quam D. Thomas non penetrasset. Debuerat &Scoto videre acutiùs, qui cum D. Thoma verum arripuisset, quod non esset à Scoto pervisum: atque ita qui dijudicasset utriúsque solertiam, debuerat se utróque doctiorem, &acutiorem credere. POSTREMò tamen &hoc concedamus, ut sic inter se Aristotelei non dissentiant, quin germanam interpretationem, mentemque Aristotelis venari ex ipsis liceat. VARTA. liceat.