Latin
97
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 97
Unproofread scanNot analysed yet
An-non adhuc superest praecipuum incertitudinis caput: Quòd Aristotelica scilicet doctrinae omissa, &insufficientia innumera habeat: Superflua, tautologicáque innume ra foveat: Falsa, impia, calumniosa innumercontineat: denique &pugnantia, contradictoriáque innumera sustineat. Ista profectò paucis expediri, &probari nequeunt. Volumen justae quantitatis quodlibet horum capitum per sese exigeret. Agè tamen, seligamus, &cogamus praecipua, quae nobis observare licuit in sequentes Exercitationes. Percurrendos non suscepimus libros omnes Aristoteleos: illos tantum delegimus, recepimúsque examinandos, qui scholastici habentur, &in quibus Aristotelei profitentur arcanam illam contineri Philosophiam. Hujusmodi sunt xvij. ex Organo libri: Physicae acroaseos, seu auscultationis viij. de Coelo, &Mundo IV. de Ortu, &Interitu, seu de Generatione, &Corruptione ij. de Meteoris iv. de Anima iij. Metaphysicorum vel xij. vel xIV. denique &Moralium Nicomachiorum X. Coeteros minùs attigimus: &quòd ab istis non praelegantur, &quòd paucioribus videantur interspersi naevis, ac erroribus. NOVI quidem circa ea, quae commemoranda sunt, cavillos non defuturos. Quid enim tam apertum est, quod obscurare isti XIII.