Latin
98
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi neque omnes observati sunt: neque tam Aristoteli, quàm ipsis Aristoteleis imputandi Videantur. isti non nitantur suis illis distinctiunculis? Ita me Deus adjuvet, ut mulierum more semper aliquid effutiunt, ne convinci videantur. Quomodò verò aliquid semper in buccam illis non veniat, qui fronte perfricta sunt, nec curant quàm appositè, quàm constanter aliquid dicatur. Verumtamen ut ista non scribo praeoccupatis ingeniis, vel quae certè asserere se in libertatem non curant: ita parùm curo, ac moror illorum commenta, ac nugas. Caeterorum erit judicare meritó-ne, an immeritò, illi quacúmque tandem ratione tutari velint Aristotelem: ego mihi libertatem permiserim deserendi partes Aristoteleas. QUANQVAM &priusquàm manus admoveatur operi, duo praemonita velim. Alterum est, quòd, ut errata omnia detegere mihi non licuit (neque enim licuit tantùm temporis in hisce nugis insumere: neque prae magno plaerumque fastidio lectionem non abrumpere, librumque ipsum abjicere: neque mentem tanta attentione, quanta par erat, advertere: neque postremò propter nativam ingenii imbecillitatem omnia distinctiùs percipere) ita &sic brevitati studui, ut lapsus indicare magis, quàm explicare voluerim.