Latin
ix
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae ix
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec quidem mihi fuit nugas hasce meas evulgandi occasio. PRAEFARIpauca jam necesse est &de hoc ipso, quod sum sequutus, philosophandi genere: &de ratione partitioneque suscepti hujus operis, quasi totum hîc sit attexendum. Prius caput quod attinet: Cum Adolescens imbuerer Peripateticâ Philosophiâ, probè memini illam mihi undequâque non arrisisse. Qui me enim ad Philosophiam applicandum decreveram, quòd alta mente reposuissem, ex studio usque humaniore, illud Ciceronis elogium, Nunquàm satis laudari dignè poterit Philosophia: cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere: videbar satis agnoscere non esse id expectandum ex tradita illa in scholis Philosophia. Vbi mei factus sum juris, coepique rem totam scrutari profundiore indagine: visus sum brevi deprehendere, quàm vana esset, ac inutilis foelicitati consequendae. Haerebat tamen lethalis arundo generalis praejudicii, quo videbam Ordines omnes probare Aristotelem.