Latin
x
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae x
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm mihi animos adjecit, timoremque omnem depulit &Vivis, &mei Charronii lectio, ex qua visus sum non injuriâ suspicari Sectam illam non esse penitùs probandam, quod probaretur quam plurimis. Sed &vires accrevere ex Ramo praesertim, ac Miradulano: quorum idcircò mentionem facio, quod ingenuum semper duxerim profiteri per quos profecissem. Subodorari itaque coepi ex eo tempore placita aliarum Sectarum, experturus num illae fortassis quidpiam santus proponerent. Quamvis porrò ubique angustiae: illud tamen ingenuè fateor, nihil unquàm mihi perinde arrisisse ex omnibus, ac laudatam illam Academicorum, Pyrrhoneorûmque ἀκαταληψίαν. Postquam enim pervidere licuit quantis Naturae Genius ab humano Ingenio dissideret intervallis: quid aliud potui, quàm exstimare effectorum naturalium intimas caussas prorsùs fugere humanam perspicaciam? Miserescere proinde, ac pudere coepit me levitatis, &arrogantiae Dogmaticorum Philosovhorum, qui &glorientur se arripuisse, &tam severè profiteantur naturalium rerum scientiam. Quasi verò necesse non sit illos, quasi Marpesias cautes penitùs obrigescere, si urgeantur seriò explicare quâ solertiâ, quibus instrumentis constituta sint &membra, &munia vel unius Acari, qui minimus tamen est inter opera Parentis Naturae?