Latin
vi
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae vi
Unproofread scanNot analysed yet
–Caeterùm tamen pro eo, quo mihi devinctus es amicitiae nexu, patere quaeso paucis exponi praecocis hujus editionis caussam: ut si legitimam censeas, excusationem aliquam, non dico ut merear, at videar certe posse promereri. PRINCIPIO, ex quo Paradoxa mea publicè disputata sunt apud celeberrimos illos totius Provinciae consessus, quibus &ipse interfuisti: coeperunt non pauci ex iis, quibus nugae meae probabantur, exscribenda curare ea, quae dictavissem publice. Res erat tamen laboris sat magni, ut conjectari impromptu est. Quare undique vota concurrerunt, ut curarem illa mea juvenilia mandari typis, quò &faciliùs compararentur, &evulgarentur uberius. Quàm id ego abnuerim! quàm flocci mea fecerim! quàm &me, &illos, à quibus urgebar, dicteriis incesserim! &ipse tu, qui me nosti, conjicere potes: &ita meus me adjuvet Genius, ut testes habeo plurimos. Precibus tandem successerunt severiores objurgationes: cùm me vicissim increpantem, objicientemque plurima, ita nonnulli exceperunt. Asservato igitur blattis ac tineis illas schedas tuas: at quia jam multa extant manuscripta exemplaria, obstare certè non poteris quin, te vel maximè invito, curemus ipsi imprimi. Quid moror?