Latin
vii
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae vii
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus prae caeteris Lautaretius ille, quem nosti, doctus clarusque Medicus provinciam sibi hanc sumpserat: jamque, accepte exemplari, totum porrò exsequi pergevat, cùm ego sum utcumque devictus, &levem quandam meae mihi famae rationem esse habendam censui. Qui scilicet aegrè ferebam fore ut meo nomine circumferrentur quae magna ex parte dictata essent memoriter, tacitis intereà permultis, quae, brevitati cùm studerem, supprimenda fuerant: visus sum id officii ex me jure exigere posse, ut tenui saltem lima castigarem quae premenda potiùs videbantur in nonum usque novennium. Assumo ergo prae manibus tottus operis censuram: ac res jam videbatur brevi deducenda ad umbilicum: cum ecce reluctantem me Canonici nostri adegerunt, ut Gratianopolitanam hanc, Capituli &Ecclesiae caussâ expeditionem susciperem. Commodùm Amici illi, qui degebant Diniae, accidisse crediderunt, ut res tota hîc perageretur succisivis temporibus: unde &meas elucubrationes interposuere sarcinae, existimantes fore ut me hic vehementiùs exstimularet nobilis &egregius vir Carolus Tabaretius Cadafalci Dominus, &in nostra Diniensi Sede Proseneschalis primartus, quicum me communi hospitio in haec civitate excipiendum providerant.