Latin
xii
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae xii
Unproofread scanNot analysed yet
Certè enim ut illud praestare cujusdam erat necessitatis, habita ratione locorum, personarum, ac temporum: sic istud non omittere candoris fuit ingenut, quod assensus cohibendi vera exinde ratio pararetur. Hac ratione videlicet Auditores admonebantur, ne quid temerè pronunciarent: cum nullam esse adeò receptam speciosamque propositionem &opinionem viderent, cujus non posset oppositae ostendi aequè probabilis, vel ut plurimum etiam probabilior. Atque in hoc quidem mihi visus sum Aristotelem potiùs imitari, quàm juratissimi illius Sectatores factant. Isti enim ratum habentes quicquid Aristoteles in quacumque materia sancivit, illud mordicùs arreptum tuentur, piaculoque egere putant, si tueantur oppositum, &quaestionem propositam in utramque edisserant partem. At verò ipse Aristoteles, quemadmodùm Cicero in Oratore testatur, Adolescentes in thesi, non ad hunc morem Philosophorum tenuiter disserendi: sed ad copiam Rhetorum in utramque partem, ut ornatiùs &uberiùs dici posset, exercuit. Quid ego praestiterim in utramque partem, aliorum esto judicium.