Latin
xi
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae xi
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientius profecto Philosophi illi, quos paulò antè nominavi: qui ut vanitatem simul &incertitudinem humanae scientiae demonstrarent, ita sese comparabant, ut possent tam adversus omnia, quàm pro omnibus dicere. Ex hoc sanè effectum est, ut cum deinceps incubuisset munus profitendi Philosophiam, &quidem Aristoteleam in Aquensi Academia per sexennium integrum: id quidem semper praestiterim, ut possent Auditores mei probè tutari Aristotelem: at appendicis tamen loco placita etiam tradiderim, ex quibus Aristotelea dogmata prorsùs enervarentur.