Latin
INSTITVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ad circulos Sphaerę quod spectat, ij distinguuntur numero decem; &ex ipsis sex dicuntur Maiores (siue Maximi) Maximi) quatenus eorum quilibet Sphęram in duas parteis aequaleis dispescit; Horizon putâ, ac Meridianus, intra quos immobileis reliqui voluuntur; ac praetereà Aequator, Colurique duo, &Zodiacus, seu circulus latior, secundum cuius medium ea ducitur, quae &appellatur Ecliptica linea: Quatuor autem dicuntur Minores, quatenus eorum quilibet Sphaeram diuidit in duas parteis inaequaleis; duo Tropici nempe, &duo Polares; qui etiam i vnà cum Aequatore ideò Paralleli vocantur, quòd à se inuicem vndique aequidistent: Quod obiter Zodiacum circulum esse latum dixi, supponit esse reliquos indiuisibileis concipiendos? vtcumque in Sphęra tales non habeantur, quòd tales parari, compingique non valeant. Concipiendos autem addo, quatenus illi non oculis, sed mente solapercipiuntur (horizonte tamen excepto) cùm eos in caelo requirimus. Et sunt alij quidem prętereà in cęlo intelligendi circuli; sed de illis erit posteriùs dicendum. Adnotandum heic, Quemvis circulum diuidi solere in gradus, seu parteis aequaleis 360. &quemlibet gradum subdiuisum intelligi in 60. particulas, quas Prima Minuta, &Minuta etiam simpliciter vocant: ac pari ratione, plaerumque quodlibet Minutum primum subdistinctum intelligi in 60. vocata Secunda; quodliber secundum in 60. Tertia, &ita deinceps, si quid opus fuerit, in Quarta, Quinta, &c. Quo modo etiam diuiso Die in horas 24. solet Hora subdiuidi in 60. Minuta prima, quodliber primum in 60. secunda; quodlibet iecundum in 80, tertia, &c.