Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De vocato Caelesti Globo, quatenus idem cum Sphaera est. COLENT circuli Sphęrae memorati repręsentaOri etiam in eo, qui manibus omnium vulgò teritur, appellaturque Globus Cęlestis; idemque adeò cum Sphęra est, si quę sunt in Sphęra inania circulorum mobilium interstitia, oppieta esse, contornataque; &illis Stellarum Imaginibus insignita intelligantur. Scilicet aliunde superficies Globi repręsentat nobis Firmamenti faciem, prospectumve Stellarum fixarum, redactarum pridem in certas Figuras, seu Imagines, quas ἀστειοκοὺς, seu Constellationes, &Signa cęlestia appellant; quasque, quia Aratus, post Eudoxum, descripsit, non desunt, qui Cęlestem Globum vocitent Aratęam Sphęram. Fuere porrô Constellationes à priscis vsque temporibus distinctę 48. comprehendentes stellas in Gręcia, totaque orbis terrę cognita tunc parte conspicuas. Sunt verò ex iis 12. descriptę in Zodiaco 221. ad Zodiaci Boream: 15. ad Austrum eiusdem: exprimique solent his carminibus. Insunt Signifero his sex caelestia Signa; Suntque Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. Ad Boream verò ter septem conspiciuntur: Vrsa Minor, Major, Custos, Draco, Gemma, Genuque Prolapsus, Lyra, Olor, Cephens, &Caßiopeia, Perseus, Andromede, Deltotum, Auriga, Caballus, Rictus Equi, Delphin, Telum, heinc Aquila, Anguifer, Anguis. Denique conuerti ter quinque notantur ad Austrum: Cetus, &Eridanus, Lepus, &nimbosus Orion, Sirius, &Procyon, Argo ratis, Hydraque, Crater, Coruus, Centaurus, Lupus, Ara, Coronaque, Piscis.