Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et cùm aliunde Sphaera sit, cuius centrum vbique est, circumferentia sine extremo; intelligitur etiam, vt perfectione Infinitus, sic spatio Immensus, duratione Aeternus. Imò &intelligitur, vt Immmutabilis, prout nulla perfectio est, quam acquirere, nulla, quam amittere valeat; ita &Immobilis, prout non est locus, ad quem accedere, aut quo à recedere possit; &Ingenitus, atque Immortalis, prout incoeptionis, desitionisque est incapax, vt putà τὸ δι, idipsum, quod est. Prolixior aequo euaderem, si percensere caetera vellem, aut in ijs etiam ostendere quas rationes Geometricas Deus contempletur. Nam circa Potentiam, vt exemplo dicam; relationem intelligens, quae est inter vim motricem, &pondus, comparat creabilia omnia in nihilo sui quasi quiescentia, cum sua illa omnipotentia, quae sola est par ipsis è nihilo dimouendis. Circa Iustitiam; tum similitudinis, tum aequalitatis rationes perspiciens, priorem agnoscit in specie illa iustitiae, quam Distributiuam appellant, quatenus tribuit vnicuique secundum propria opera; posteriorem verò in illa, quam Commutatiuam; quatenus licet nemo prior dare, quod illi retribuatur, possit; ipse tamen est adeò bonus, vt ea, quae largitur, munera coronet. Circa Boni D tatem proinde atque adeò circa Clementiam, Misericordiamque: ad tam maioris, quàm minoris inaequalitatis rationes attendens, peruidet qui iuxta priorem remuneretur. vltra condignum probos; qui iuxta posteriorem puniat citra condignum improbos. Circa Scientiam, atque idcirco, circa Sapientiam, Prouidentiamque; fortiter attingens à fine ad finem, sic, vt inter figuras congruas, incongruasque, intelligit quicquid est rebus omnibus vel consentaneum, vel dissentaneum, vt exinde sit ratio, qua omnia suauiter disponit.