Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Et cùm binarius, ternarius, caeterique numeri multiplici sui in seipsos ductu, reductuque, sese in quadratos, cubos, quadrato quadratos, quadrato-cubos, cubo-cubos, aliosque maiores, maioresque numeros, vt in radios quosdam veluti diffundant: ipsa Monas, seu vnitas in seipsam perpetuò rediens, sibique &radix, &quadratum, &cubus, &alia exsistens, ipsos sui radios, seu (homine alio) ipsum sui ardorem in seipsam reflectat. Hac proinde ratione Deus verè Monas est, quatenus non potest enunciando duci in vllum sui attributum, quod Deus non sit, aut aliud de Deo, quàm Deum declaret. Quippe, dum quis dicit, Deus bonus est, nihil aliud, quàm dicit, Deus Deus est; quòd Deus sit bonitas sua, neque tam istud attributum, quàm Sapientia, quàm caetera, aliud sint, quàm ipsemet Deus. Vnde &dici potest Monas enunciari de Monade, ac suum in se reflectere ardorem; quatenus diuina natura quodvis attributum enunciando refert ad se, suamque cum ipso communicat denominationem. Ac rursus esse idem cum Centro, quod vbique sit; quatenus nullum est attributum, in quo, &cum quo idem non sit, quòdque in seipsam quasi non reflectat; instar lucidi in centro Sphaerae collocati, dum radij, vt exeunt, sic redeunt in centrum. Exinde verò intelligitur non modò Vnitas diuiOna; prout tam repugnat naturam Diuinam, quàm aut Monadem, aut centrum sphaerae multiplicari; verùm etiam Simplicicitas, prout tam à Deo aliena est omnis compositio attributorum, quae Deus non sint, quàm ab Vnitate omnis contextura quadratorum, &cuborum, qui vnitas non sint.