Latin
NONIENSI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 103
Unproofread scanNot analysed yet
NONIENSI καὶ τοῦ Notanda verò heic solùm duo; Vnum, cum Luna à Nodò discedens acquirat paullatim latitudinem, quovsque ad limitem Boreum, Austrinumve peruenerit; maximam latitudinem, distantiamve, quam in vtrovis limite obtinet, esse graduum quinque. Alterum, Nodos non esse fixos in certis Eclipticae punctis; sed progredi sensim in antecedentia; &dietim quidem paullò ampliùs, quàm tribus minutis; adeò vt circuitum absoluat intra 19. ferè annos: vnde exsistit, quem superiùs &Cyclum Lunarem, &Numerum aureum, &Periodum Metonis appellauimus. Solet autem proptereà fingi seu orbis, seu In ipso, A est centrum Mundi: BCDE, Ecliptica; F centrum Eccentrici; GHIK Eccentricus: L centrum circuli Aequantis vocati, tantum distans à centro Eccentrici, quantum hoc à centro Mundi; MNOP Aequans ipse, Eccentrico aequalis, &in plano eodem cum ipso. Aequans autem hic siue orbis, siue circulus inducitur, quòd huiusmodi Planetarum motus in Eccentricis, &Epicyclis aequabiles, regularesve sint, non super suis centris, sed super alieno; huius nempe Aequantis centro.