Latin
NONIENSI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 105
Unproofread scanNot analysed yet
G Apogaeum Eccentrici; I Perigaeum; MApogaeum Aequantis; O Perigaeum: BD linea Apsidum; CE sinea Longitudinum mediarum; ORST Epicyclus; G illius centrum; R Planeta in superficie Epicycli. Triplex autem heic attenditur motus. Primus Apogaei in consequentia. Hic autem fit, non semper sub Ecliptica, quemadmodum in Sole; non accedendo, recedendove ab illa, quemadmodum in Luna: sed secundùm parallelum Eclipticae circulum; adeò vt habeat quidem diuersum centrum, sed eundem tamen axem; neque aliam periodum, aut irregularitatem, quàm tribuendam Eclipticae, cùm de Firmamento agetur, obtineat. Secundus Eccentrici, seu mavis centri Epicycli G, in consequentia; h. e. à B, in C, D, E. Hic autem fit obliquè ad Eclipticam, &ad circulum motus Apogaei; ac secat illorum axem non in centro, sed versus Eccentrici perigaeum; vnde &maior Eccentrici pars remanet versus Apogaeum. Est verò Diurnus Motus, in Saturno minutorum 2. In loue, minut. 5. In Marte, minut 31– Et Circuitus totus peragitur, in Saturno, annis Aegyptiis 29, diebus 169. In Ioue ann. Aegypt. 11. diebus proximè 316. In Marte, an. 1. diebus, proximè 322.