Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nuperis autem temporibus, &postquam nauigando in Austrum detectę sunt Stellae, quę fuerant Priscis inconspicuę distinctę sunt pręterea Constellationes duodecim, quę hocce disticho continentur, Phoenix, Grus, Indus, Xiphias, Pauo, Anser, &Hydrus, Passer, Apus, Triquetrum, Musca, Chamaeque leon. Prętereo verò quasdam minores Constellationes designatas in majoribus illis fuisse, vti Pleiadas, &Hyadas in Tauro: Pręsepe, &Asellos in Cancro: Capellam, ac Haedos in Auriga, &c. Praetereo etiam aliquas stellas in ipsarum Constellationum interstitiis quasi relictas, ideò Informeis appellari, quòd extra Formas, Imaginesve, ad quas cęterae attinent, visantur. Prętereo demùm, cùm forent pridem Stellę potissimùm conspicuę numeratę mille, &viginti dufuisse earum praecipuas dictas Magnitudinis esse Primae, quales sunt Sirius (dictus Canis major, &Canicula) itemque Lyra, Capella, Arcturus, &aliae: nonnihil minores, Secundae, quales sunt, Polaris vocata in extrema cauda Vrsae minoris: &quae in Vrsa maiore appellantur Septentriones: non nihil adhuc minores, Tertiae: &rursus Quartae, Quintae, Sextae, adiunctis etiam aliquibus, quas &Nebulosas, &Obscuras dixerunt.