Latin
CAPVT XI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 122
Unproofread scanNot analysed yet
Et mouetur tunc quidem Planeta, perinde ac aliàs, aequabiliter per Epicyclum; sed non percipit tamen oculus illius progressum; quòd motus tunc fiat oculi respectu secundum rectam quasi lineam ab ipso protensam, non secundum ductum transuersum, vt ideò possit animaduerti. Non fiunt autem Stationes in maximis ipsis Planetae à Sole Elongationibus, designatis per duas lineas, ab oculo, aut centro Mundi ductas, &Epicyclum heinc inde contingenteis, sed infra ipsas. Ex quo fit, vt arcus Retrogradationis minor semper sit arcu Directionis: cum &aliunde arcus Retrogradationis tantò breuior sit, quantò motus Eccentrici motui Epicycli ampliùs detrahit; arcus Directionis tantò productior, quantò motus Eccentrici motui Epicycli ampliùs addit. Quae omnia intelligi vt possint, attendendum solùm est ad Schemata in ipsis Errantium Stellarum Theoriis allata; aut etiam dumtaxat inspiciendum in hoc, in quo centrum Mundi, seu spectatoris oculus A; Zodiacus secundum signorum successionem BCD; Eccentricus EFG; Epicyclus EHGI: contingentes, seu maximarum Elongationum lineae AB, AD; Arcus Directionis EHG; Retrogadationis GIE; Statio prima K; Statio secunda L.