Latin
CAPVT XI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 124
Unproofread scanNot analysed yet
INSXLTVDIONIS tribus Oppositionem mediam; &dum Stationes celebrantur, distare a Sole, Saturnum quidem, vltra quadrantem circuli; Iouem, triente; Martem, vltra trientem Praetereà &,cùm ex ijs duobus plures sint Stationes Mercurij, quam Veneris, quoniam longè citiùs percurrendo Epicyclum, saepiùs heinc inde a Sole fit; Ex tribus superioribus opposito modo, plures sunt Saturni, quam Iouis, &huius, quàm Martis; quoniam cùm Saturnus sit tardior, quàm Iupiter, Sol ipsum citiùs assequitur; &pari ratione cum Iupiter sit tardior, quàm Mars, Sol assequitur quoque ipsum citius. Dixi porrò hanc affectionem competere solum 5. Stellis Errantibus; quoniam Sol quidem non mouetur per Epicyclum, sed per Eccentricicum dumtaxat; in quo proinde potest quidem videri vno tempore moueri tardiùs, quàm alio; at non proptereà vnquam retrogredi, aut stare. Luna verò mouetur quidem per Epicyclum, &superiore quidem parte contra successionem Signorum; at quoniam motus Eccentrici seu centri Epicycli per Eccentricum) est longè velocior, quàm motus Lunae per Epicyclum; atque idcirco Luna tunc quoque velocius deuehitur ab Eccentrico in consequentia, quàm reuchatur per Epicyclum in antecedentia; heinc sit, vt tardius quidem moueri; at non propterea stare, regredive appareat. ASTEGTOMICAE Lib. II.