Latin
INSTITVALORIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 142
Unproofread scanNot analysed yet
INSTITVALORIS IVS Pauca quaedam heic adnoto. Vnum, quando requiritur, Quare, cùm Phases Lunae omnes demonstrent Lunam easdem semper maculas Terrae obuertere, admittam tamen ipsam volui circa centrum Epicycli; quo casu pars globi illius antica facta in Apogaeo, deberet postica fieri in Perigaeo? Responsionem esse, idcirco Id fieri, quòd ipsum Lunae corpus ita reuoluatur circa sui centium, vt quantum à motu Epicycli auertitur, tantum à proprio conuertatur. Alterum, Lunam à conjunctione primùm apparere tenuissima falce, aliquando vno, aliquando altero, aliquando etiam tertio solùm die (quod idem proportione de eius ante conjunctionem occultatione dicendum est) Quoniam pro vt est velocior, aut tardior, &partim propter Zodiaci situm, partim propter sui latitudinem, nunc rectiùs, nunc obliquius occasura post Solem est; aliquando citiùs, aliquando tardius à crepusculi claritate sic eximitur, vt conspicua effici ante sui occasum possit. Postremum, illam Luculam, quae in Luna noua, vetereque, praeter argentea cornua est, reliquumque discum exhibet conspicuum, ac Secundaria dicitur, Lunaeque natiua vulgò reputatur, referendam esse ipsi Terrae acceptam: quatenus Terra reflectente in Solem, regionemque ipsi circumpositam quos ab ipso recipit radios, reperitur Luna intra eam regionem, fitque illius particeps. Argumento enim inter caetera est, quòd a quadratura ea lux euanescat; vt Luna nimis procul abeunte, aut nimis procul adhuc absente extra reflexionis illius regionem. Dicendum quidpiam videretur de Phasibus Veneris; sed sequente libro de ipsis commodiùs.