Latin
INSTITVALORIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 143
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. De Eclipsi Lunae. DAE Graecè ἐκλευψι, Latinè Defectus, seu Deliquium dicitur; &in Luna potissimùm vocatur praetereà Labor, aut Labores Est autem Eclipsis Lunae nihil aliud, quàm priuatio lucis Solaris in Luna, propter interpositam Terram. Scilicet, cùm Terra sit opacum corpus, non potest Luna ipsam habere sibi, Solique interceptam, quin Solis luce, ob quam fulget, spolietur, &obtenebrescat. Suppono verò rem familiarem; corpus opacum, sphaericumque projicere vmbram in partem a lucido auersam; &aequalem quidem, seu cylindricam, si ipsum opacum fuerit aequale lucido; decrescentem, seu conoidalem, si minùs: increscentem, seu Calathoidem, si majus (ne interim memorem opaci dimidium in primo casu illustrari: in secundo non nihil ampliùs; in tertio aliquantò minùs, vt vel ipsa inspectio schematis sequentis manifestum facit.